Epidicus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. mihi concubina quae sit.
Per.
  1. Te absolvam brevi:
  2. argenti quinquaginta mi illa empta est minis;
  3. si sexaginta mihi denumerantur minae,
  4. tuas póssidebit mulier faxo ferias;
  5. atque ita profecto, ut eam ex hoc exoneres agro.
Mil.
  1. Estne empta mi istis legibus?
Per.
  1. Habeas licet.
Mil.
  1. Conciliavisti pulchre.
Per.
  1. Heus, fóras educite
  2. quam introduxistis fidicinam. atque etiam fides,
  3. ei quae accessere, tibi addam dono gratiis.
  4. age accipe hanc sis.
Mil.
  1. Quae te intemperiae tenent?
  2. quas tu mihi tenebras trudis? quin tu fidicinam
  3. produci íntus iubes.
Per.
  1. Haec ergo est fidicina.
  2. hic alia nullast.
Mil.
  1. Non mihi nugari potes.
  2. quin tu huc producis fidicinam Acropolistidem?