Epidicus

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. quam illum qui memoret suas mihi.
Per.
  1. Hic non est locus;
  2. proin tu alium quaeras cui centones sarcias.
  3. atque haec stultitiast me illi vitio vortere
  4. egomet quod factitavi in adulescentia,
  5. cum militabam: pugnis memorandis meis
  6. eradicabam hominum auris, quando occeperam.
Mil.
  1. Animum advorte, ut quod ego ad te advenio intellegas.
  2. meam amicam audivi te esse mercatum.
Per.
  1. Attatae,
  2. nunc demum scio ego hunc qui sit: quem dudum Epidicus
  3. mihi praedicavit militem. adulescens, itast
  4. ut dicis, emi.
Mil.
  1. Volo te verbis pauculis,
  2. si tibi molestum non est.
Per.
  1. Non edepol scio,
  2. molestum necne sit, nisi dicis quid velis.
Mil.
  1. Mi illam ut tramittas, argentum accipias: adest.
  2. nam quid ego apud te vera parcam proloqui?
  3. ego illám volo hodie facere libertam meam,