Curculio

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. ditis damnosos maritos apud Leucadiam Oppiam.
  2. sed interim fores crepuere: linguae moderandum est mihi.—
Cvrcvlio
  1. I tú prae, virgo: nón queo quod póne me est serváre.
  2. et aurum et vestem omnem suam esse aiebat quam haec haberet.
Cappadox
  1. Nemo it infitias.
Cvrc.
  1. At tamen meliusculum est monere.
Lyco
  1. Memento promisisse te, si quisquam hanc liberali
  2. causa manu assereret, mihi omne argentum redditum iri,
  3. minas triginta.
Capp.
  1. Meminero, de istoc quietus esto.
  2. et nunc idem dico.
Cvrc.
  1. Et quidem meminisse ego haec volam te.
Capp.
  1. Memini, et mancupio tibi dabo.
Cvrc.
  1. Egon ab lenone quicquam
  2. mancupio accipiam, quibus sui nihil est nisi una lingua,
  3. qui abiurant si quid creditum est? alienos mancupatis,
  4. alienos manu emittitis alienisque imperatis,
  5. nec vobis auctor ullus est nec vosmet estis ulli.
  6. item genus est lenonium inter homines meo quidem animo
  7. ut muscae, culices, cimices pedesque pulicesque: