Curculio

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. quamquam cum istoc mihi negoti nihil est: ipsi Phaedromo
  2. credidi; tamen asservabo. sed dum hic egreditur foras,
  3. commonstrabo, quo in quemque hominem facile inveniatis loco,
  4. ne nimio opere sumat operam si quem conventum velit,
  5. vel vitiosum vel sine vitio, vel probum vel improbum.
  6. qui periurum convenire volt hominem ito in comitium;
  7. qui mendacem et gloriosum, ápud Cloacinae sacrum,
  8. ditis damnosos maritos sub basilica quaerito.
  9. ibidem erunt scorta exoleta quique stipulari solent,
  10. symbolarum collatores apud forum piscarium.
  11. in foro infimo boni homines atque dites ambulant,
  12. in medio propter canalem, ibi ostentatores meri;
  13. confidentes garrulique et malevoli supera lacum,
  14. qui alteri de nihilo audacter dicunt contumeliam
  15. et qui ipsi sat habent quod in se possit vere dicier.
  16. sub veteribus, ibi sunt qui dant quique accipiunt faenore.
  17. pone aedem Castoris, ibi sunt subito quibus credas male.
  18. in Tusco vico, ibi sunt homines qui ipsi sese venditant,
  19. in Velabro vel pistorem vel lanium vel haruspicem
  20. vel qui ipsi vorsant vel qui aliis ubi vorsentur praebeant.