Curculio

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Lyconem quaero tarpezitam.
Lyc.
  1. Dic mihi,
  2. quid eum nunc quaeris? aut cuiati'scuiatis es ?
Cvrc.
  1. Eloquar.
  2. ab Therapontigono Platagidoro milite.
Lyc.
  1. Novi edepol nomen, nam mihi istoc nomine,
  2. dum scribo, explevi totas ceras quattuor.
  3. sed quid Lyconem quaeris?
Cvrc.
  1. Mandatumst mihi,
  2. ut has tabellas ad eum ferrem.
Lyc.
  1. Quis tu homo es?
Cvrc.
  1. Libertus illius, quem omnes Summanum vocant.
Lyc.
  1. Summane, salve. qui Summanu'sSummanus es ? fac sciam.
Cvrc.
  1. Quia vestimenta, ubi obdormivi ebrius,
  2. summano, ob eam rem me omnes Summanum vocant.
Lyc.
  1. Alibi te meliust quaerere hospitium tibi:
  2. apud mé profecto nihil est Summano loci.
  3. sed istúm quem quaeris ego sum.
Cvrc.
  1. Quaeso, tune is es,
  2. Lyco trapezita?