Curculio
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- quis hic est qui operto capite Aesculapium
- salutat? attat, quem quaerebam. sequere me.
- simulabo quasi non noverim. heus tu, te volo.
- Vnocule, salve.
- Quaeso, deridesne me?
- De Coclitum prosapia te esse arbitror,
- nam ei sunt unoculi.
- Catapulta hoc ictum est mihi
- apud Sicyonem.
- Nam quid id refert mea,
- an aula quassa cum cinere effossus siet?
- Superstitiosus hic quidem est, véra praedicat;
- nam illaec catapultae ád me crebro commeant.
- adulescens, ob rem publicam hoc intus mihi
- quod insigne habeo, quaeso ne me incomities.
- Licetne ínforare, si incomitiare non licet?
- Non inforabis me quidem, nec mihi placet
- tuom profecto nec forum nec comitium.
- sed hunc, quem quaero, commonstrare si potes,
- inibis a me solidam et grandem gratiam.