Cistellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Teneo istuc satis.
- sed ego illud quaero confragosum, quo modo
- prior pósterior sit et posterior sit prior?
- Prius hanc compressit quam uxorem duxit domum,
- prius grávida facta est priusque peperit filiam;
- eam póstquam peperit, iussit parvam proici:
- ego eam proieci, ália mulier sustulit,
- ego inspectavi. érus hanc duxit postibi.
- eam núnc puellam filiam eius quaerimus.
- quid nunc supina susum in caelum conspicis?
- Ei nunciam istuc quo properabas, nil moror.
- nunc intellexi.
- Dis hercle habeo gratiam,
- nam ni intellexes, numquam, credo, amitteres.—
- Nunc mihi bonae necessumst esse ingratiis,
- quamquam esse nolo. rem palam esse intellego:
- nunc egomet potius hanc inibo gratiam
- ab illis, quam illaec me indicet. ibo domum,
- atque ad parentes redducam Selenium.—
- Rem élocuta sum tibi omnem; sequere hac me, Selenium,