Cistellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Nempe istic est, qui Alcesimarcho filiam
  2. suam despondit in divitias maxumas?
Lamp.
  1. Is ipsust.
Mel.
  1. Eho tu, quam vos igitur filiam
  2. nunc quaeritatis alteram?
Lamp.
  1. Ego dicam tibi:
  2. non ex uxore natam uxoris filiam.
Mel.
  1. Quid istuc est verbi?
Lamp.
  1. Ex priore muliere
  2. nata, inquam, meo ero est filia.
Mel.
  1. Certe modo
  2. huius, quaé locuta est, quaerere aibas filiam.
Lamp.
  1. Huius ergo quaero.
Mel.
  1. Quo modo igitur, obsecro,
  2. haec est prior, quae nupta nunc est?
Lamp.
  1. Conteris
  2. tu tua me oratione, mulier, quisquis es.
  3. medioxumam quam duxit uxorem, ex ea
  4. nata est haec virgo, Alcesimarcho quae datur.
  5. ea uxór diem obiit. iam scis?