Cistellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

    1. expurges, iures, ores blande per precem
    2. eamque exores ne tibi suscenseat.
    Alc.
    1. Expurigabo hercle omnia ad raucam ravim.
    2. ---
    Non.p.72M
    Senex
    1. prohibét divitiis máximis, dóte áltili atque opíma.
  1. ---
  2. quamquam vetus cantherius sum, etiam nunc, ut ego opinor,
  3. adhinnire equolam possum ego hanc, si detur sola soli.
  4. Gymnasivm
    1. Nimis opportune mi evenit rediisse Alcesimarchum;
    2. nam sola nulla invitior solet esse.
    Sen.
    1. Me vocato,
    2. ne sola sis: ego tecum ero, volo ego agere, ut tú agas aliquid.
    Gymn.
    1. Nimis lépide exconcinnavit hasce aedis Alcesimarchus.
    Sen.
    1. Vt quom Venus adgreditur, placet; lepidumst amare semper.
    Gymn.
    1. Venerem meram haec aedes olent, quia amator expolivit.
    Sen.
    1. Non modo ipsa lepidast, commode quoque hercle fabulatur.
    2. sed cum dicta huius intérpretor, haec herclest, ut ego opinor,
    3. meum quaé corrumpit filium. suspiciost eam esse,
    4. utpote quam nunquam viderim; de opinione credo.
    5. nam hasce aedis conductas habet meus gnatus, haec ubi astat:
    6. hoc hanc eam esse opiniost; nam haec illum nominavit.
    7. quid si adeam atque appellem. mali damnique inlecebra, salve.
    Gymn.
    1. --- vapulabis.
    Sen.
    1. --- volo apud te.