Cistellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Abi atque hastatos multos, multos velites,
- multos cum multis—nil moror precario.
- ubi sunt quae iussi?
- Sanus hic non est satis.
- Ab anu esse credo nocitum, cum illaec sic facit.
- Vtrum deliras, quaeso, an astans somnias,
- qui equom me adferre iúbes, loricam adducere,
- multos hastatos, post id multos velites,
- multos cum multis? haec tu pervorsario
- mihi fabulatu'sfabulatus es .
- Dixin égo istaec, obsecro?
- Modó quidem hercle haec dixisti.
- Non praesens quidem.
- Praestigiator, siquidem hic non es atque ades.
- Video ego te Amoris valde tactum toxico,
- adulescens; eo te magis volo monitum.
- Mone.
- Cave sís cum Amore tu unquam bellum sumpseris.
- Quid faciam?
- Ad matrem eius devenias domum,