Cistellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. eam meae ego amicae dono huic meretrici dedi,
  2. quae saepe mecum mentionem fecerat,
  3. puerum aut puellam alicunde ut reperirem sibi,
  4. recens natum, eapse quod sibi supponeret.
  5. ubi mihi potestas primum evenit, ilico
  6. feci eius ei quod me oravit copiam.
  7. postquam eam puellam á me accepit, ilico
  8. eandem puellam peperit quam a me acceperat,
  9. sine obstetricis opera et sine doloribus,
  10. item ut aliae pariunt, quae malum quaerunt sibi.
  11. nam amatorem aibat esse peregrinum sibi
  12. suppositionemque eius facere gratia.
  13. id duae nos solae scimus: ego quae illi dedi
  14. et illa quae a me accepit, praeter vos quidem.
  15. haec sic res gesta est. si quid usus venerit,
  16. meminisse ego hanc rem vos volo. ego abeo domum.—
Avxilivm
  1. Vtrumque haec, et multiloqua et multibiba, est anus.
  2. satin víx reliquit deo quod loqueretur loci,
  3. itá properavit de puellae proloqui
  4. suppositione. quod si tacuisset, tamen