Cistellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Numquid me vis, mater, intro quin eam? ecastor mihi
  2. visa amare.
Lena.
  1. Istoc ergo auris graviter obtundo tuas,
  2. ne quem ames. abi intro.
Gymn.
  1. Numquid me vis?
Lena.
  1. Vt valeas.
Gymn.
  1. Vale.—
Lena.
  1. Idem míhi magnae quod parti est vitium mulierum
  2. quae hunc quaestum facimus: quae ubi saburratae sumus,
  3. largiloquae extemplo sumus, plus loquimur quam sat est.
  4. nam ego illanc olim, quae hinc flens abiit, parvolam
  5. puellám proiectam ex angiportu sustuli.
  6. adulescens quidam hic est adprime nobilis
  7. quin ego nunc quia sum onusta mea ex sententia
  8. quiaque adeo me complevi flore Liberi,
  9. magis líbera uti lingua conlibitum est mihi,
  10. tacere nequeo misera quod tacito usus est.
  11. Sicyone, summo genere; ei vivit pater.
  12. is amore misere hanc deperit mulierculam,
  13. quae hinc modo flens abiit. contra amore eum haec deperit.