Casina
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- néc meam ut uxorem áspiciam cóntra oculis, ita dísperii;
- ómnia palam súnt probra,
- ómnibus modis óccidi miser.
- --- ita mánufesto faucíbus teneor
- ---nec quibus modis purgem scio me meae uxori.
- ---atque expálliatus súm miser,
- ---clandestinae núptiae.
- --- censeo
- --- mihi optumum est.
- --- intro ad uxorem meam
- súfferamque eí meum térgum ob iniúriam.
- séd ecquis est quí homo munús velit fúngier
- pró me? quid núnc agam néscio, nisi ut ímprobos
- famulos imiter ac domo fugiam.
- nam salus nulla est scapulis, si domum redeo.
- --- nugas istic dicere licet. vapulo hercle ego invitus tamen
- etsi malum merui.
- hac dabo protinam me et fugiam.
- Heus, sta ílico, amátor.
- Óccidi, revocór: quasi non aúdiam, abíbo.