Casina
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- --- pone me, amabo.
- Et ibi audacius licet
- quaé velis líbere próloqui.
- Tace,
- vostrá foris crépuit.
- Neque quó fugiam neque ubí lateam neque hoc dédecus quo modo célem
- scio, tántum erus atque ego flágitio superávimus nuptiis nóstris,
- ita núnc pudeo atque ita núnc paveo atque ita inrídiculo sumus ámbo.
- sed ego ínsipiens nova núnc facio: pudet quém prius non puditum úmquamst.
- operám date, dum mea fácta itero: est operaé pretium auribus áccipere,
- ita rídicula auditu, íteratu ea súnt quae ego intus túrbavi.
- ubi intro hánc novam nuptam déduxi, rectá via in conclave ábduxi.
- sed ténebrae ibi erant tamquam ín puteo; dum sénex abest decumbe ínquam.
- cónloco fúlcio móllio blándior,
- út prior quám senex núptias pérpetrem.
- tárdus esse ílico coépi, quoniam ---
- respecto identidem, ne senex ---
- inlecebram stupri principio eam savium posco,
- réppulit míhi manum, néque enim dare sibi sávium me sivit.
- enim iám magis adproperó, magis iam libet ín Casinam inruere ---