Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. paene exposivit cubito.
Lys.
  1. Cubitum ergo ire volt.
Ol.
  1. Quin imus ergo?
Lys.
  1. I, belle belliatula.—
Myrrhina
  1. Accéptae bene ét commode éximus íntus
  2. ludós visere húc in viam nuptiális.
  3. numquam écastor úllo dié risi adaéque,
  4. neque hóc quod relícuom est plus rísuram opínor.
Pardalisca
  1. Lúbet Chalinum quíd agat scire, nóvom nuptum cum nóvo marito.
Myrr.
  1. Nec fállaciam ástutiórem ullus fécit
  2. poéta, atque ut haéc est fabré facta ab nóbis.
Cleostrata
  1. Optúnso ore núnc pervelím progredíri
  2. seném, quo senéx nequiór nullus vívit.
  3. ne illum quidem
  4. néquiorem árbitror ésse, qui locum
  5. praébet illí --- té nunc praesidem
  6. volo híc, Pardalísca, esse, qui hínc exeat
  7. eum ut lúdibrio hábeas.
Par.
  1. Libens fecero et solens.
Myrr.
  1. --- spectato: hinc omnia, intus quid agant ---