Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Abi hinc sis ergo, pessumarum pessuma.
  2. iamne abiit illaec? dicere hic quidvis licet.
  3. qui amat, tamen hercle, si esurit, nullum esurit.
  4. sed eccúm progreditur cum corona et lampade
  5. meus socius, compar, commaritus vilicus.
Olympio
  1. Áge tibicen, dum íllam educunt húc novam nuptám foras,
  2. suavi cantu concelebra omnem hanc plateam hymenaeo.
  3. hymen hymenaee o hymen.
Lys.
  1. Quid agis, mea salus?
Ol.
  1. Esurio hercle, atque adeo hau salubriter.
Lys.
  1. At ego amó.
Ol.
  1. At ego hercle nihili facio. tibi amor pro cibost,
  2. mihi ieiunitate iam dudum intestina murmurant.
Lys.
  1. Nam quid illaéc nunc tam diu intus remorantur remeligines?
  2. quasi ob industriam, quanto ego plus propero, procedit minus.
Ol.
  1. Quid si etiam suffundam hymenaeum, si qui citius prodeant?
Lys.
  1. Censeo, et ego te adiutabo in nuptiis communibus.
Lys. Ol.
  1. Hymen hymenaee o hymen.
Lys.
  1. Perii hercle ego miser, dirumpi hymenaeum cantando licet:
  2. illo morbo quo dirumpi cupio, non est copia.