Casina
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- comesse possunt. sed aperitur ostium.
- Si sapitis, uxor, vos tamen cenabitis,
- cena ubi erit cocta; égo ruri cenavero.
- nam novom maritum ét novam nuptam volo
- rus prosequi, novi hominum mores maleficos,
- ne quis eam abripiat. facite vostro animo volup.
- sed properate istum atque istam actutum emittere,
- tandem ut † veniamus luci; égo cras hic ero.
- cras habuero, uxor, ego tamen convivium.
- Fit quod futurum dixi: incenatum senem
- foras extrudunt mulieres.
- Quid tu hic agis?
- Ego eo quo me ipsa misit.
- Veron?
- Serio.
- Quid hic speculare?
- Nil equidem speculor.
- Abi:
- tu hic cunctas, intus alii festinant.
- Eo.—