Casina
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- cras habuero, uxor, ego tamen convivium.
- Fit quod futurum dixi: incenatum senem
- foras extrudunt mulieres.
- Quid tu hic agis?
- Ego eo quo me ipsa misit.
- Veron?
- Serio.
- Quid hic speculare?
- Nil equidem speculor.
- Abi:
- tu hic cunctas, intus alii festinant.
- Eo.—
- Abi hinc sis ergo, pessumarum pessuma.
- iamne abiit illaec? dicere hic quidvis licet.
- qui amat, tamen hercle, si esurit, nullum esurit.
- sed eccúm progreditur cum corona et lampade
- meus socius, compar, commaritus vilicus.