Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. quem dent pro Casina nuptum nostro vilico.
  2. sed nimium lepide dissimulant, quasi nil sciant
  3. fore huius quod futurumst; digne autem coqui
  4. nimis lépide ei rei dant operam, ne cenet senex,
  5. aulas pervortunt, ignem restingunt aqua:
  6. illarum oratu faciunt; illae autem senem
  7. cupiunt extrudere incenatum ex aedibus,
  8. ut ipsae solae ventres distendant suos.
  9. novi ego illas ambestrices: corbitam cibi
  10. comesse possunt. sed aperitur ostium.
Lysidamvs
  1. Si sapitis, uxor, vos tamen cenabitis,
  2. cena ubi erit cocta; égo ruri cenavero.
  3. nam novom maritum ét novam nuptam volo
  4. rus prosequi, novi hominum mores maleficos,
  5. ne quis eam abripiat. facite vostro animo volup.
  6. sed properate istum atque istam actutum emittere,
  7. tandem ut † veniamus luci; égo cras hic ero.