Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Ita fieri oportet.
Ol.
  1. Factum et curatum dabo.
Lys.
  1. Volui Chalinum, si domi esset, mittere
  2. tecum obsonatum, ut etiam in maerore insuper
  3. inimico nostro miseriam hanc adiungerem.
Chal.
  1. Recessim cedam ad parietem, imitabor nepam;
  2. captandust horum clanculum sermo mihi.
  3. nam illorum me alter cruciat, alter macerat.
  4. at candidatus cedit hic mastigia,
  5. stimulorum loculi. protollo mortem mihi;
  6. certum est, hunc Acheruntem praemittam prius.
Ol.
  1. Vt tibi ego inventus sum obsequens. quod maxime
  2. cupiebas, eius copiam feci tibi.
  3. erit hodie tecum quod amas clam uxorem.
Lys.
  1. Tace.
  2. ita me di bene ament, ut ego vix reprimo labra
  3. ob istánc rem quin te deosculer, voluptas mea.
Chal.
  1. Quid, deosculere? quae res? quae voluptas tua?
  2. ecfodere hercle hic volt, credo, vesicam vilico.†
Ol.
  1. Ecquid amas nunc me?