Casina
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Intro abi et, quamquam hoc tibi aegre est, tamen fac accures.
- Licet.—
- Eamus nos quoque intro, hortemur ut properent.
- Numquid moror?—
- Nam praesente hoc plura verba fieri non desidero.—
- Si nunc me suspendam, meam operam luserim
- et praeter operam restim sumpti fecerim
- et meis inimicis voluptatem creaverim.
- quid opus est, qui sic mortuos? equidem tamen
- sorti sum victus, Casina nubet vilico.
- atque id non tam aegrest iam, vicisse vilicum,
- quam id expetivisse opere tam magno senem,
- ne ea mihi daretur atque ut illi nuberet.
- ut illé trepidabat, ut festinabat miser;
- ut sussultabat, postquam vicit vilicus.
- attat, concedam huc, audio aperiri foris,
- mei benevolentes atque amici prodeunt.
- hinc ex insidiis hisce ego insidias dabo.
- Sine modo rus veniat: ego remittam ad te virum
- cum furca in urbem tamquam carbonarium.