Casina
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Victus es, Chaline.
- Cum nos di iuvere, Olympio,
- gaudeo.
- Pietate factum est mea atque maiorum meum.
- Intro abi, uxor, atque adorna nuptias.
- Faciam ut iubes.
- Scin tu rus hinc esse ad villam longe quo ducat?
- Scio.
- Intro abi et, quamquam hoc tibi aegre est, tamen fac accures.
- Licet.—
- Eamus nos quoque intro, hortemur ut properent.
- Numquid moror?—
- Nam praesente hoc plura verba fieri non desidero.—
- Si nunc me suspendam, meam operam luserim
- et praeter operam restim sumpti fecerim
- et meis inimicis voluptatem creaverim.
- quid opus est, qui sic mortuos? equidem tamen