Casina
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Cum uxoré mea?
- Quam tu mi uxorem? quasi venator tu quidem es:
- dies átque noctes cum cane aetatem exigis.
- Quid agit, quid loquitur tecum?
- Orat, obsecrat,
- ne Casinam uxorem ducam.
- Quid tu postea?
- Negavi enim ipsi me concessurum Iovi,
- si is mecum oraret.
- Di te servassint mihi.
- Nunc in fermento totast, ita turget mihi.
- Ego edepol illam mediam diruptam velim.
- Credo edepol esse, siquidem tu frugi bonae es.
- verum edepol tua mihi odiosa est amatio:
- inimica est tua uxor mihi, inimicus filius,
- inimici familiares.
- Quid id refert tua?
- unus tibi hic dum propitius sit Iuppiter,
- tu istos minutos cave deos flocci feceris.
- Nugae sunt istae magnae. quasi tu nescias,