Casina

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Vt quidem pol pereas cruciatu malo.
Chal.
  1. Mi illa nubet, machinare quid lubet quo vis modo.
Lys.
  1. Abin hinc ab oculis?
Chal.
  1. Invitus me vides, vivam tamen.—
Lys.
  1. Sumne ego miser homo? satin omnes res sunt advorsae mihi?
  2. iam metuo, ne Olympionem mea uxor exoraverit
  3. ne Casinam ducat: si id factum est, ecce me nullum senem;
  4. si non impetravit, etiam specula in sortist mihi.
  5. si sors autem decolassit, gladium faciam culcitam
  6. eumque incumbam. sed progreditur optume eccum Olympio.
Olympio
  1. Vna edepol opera in furnum calidum condito
  2. atque ibi torreto me pro pane rubido,
  3. era, qua istuc opera a me impetres quod postulas.
Lys.
  1. Salvos sum, salva spes est, ut verba audio.
Ol.
  1. Quid tu me tua, era, libertate territas?
  2. qui si tu nolis filiusque etiam tuos,
  3. vobis invitis atque amborum ingratiis
  4. una libella liber possum fieri.
Lys.
  1. Quid istúc est? quicum litigas, Olympio?
Ol.
  1. Cum eadem qua tu semper.