Captivi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Egone?
E.
  1. Tune.
H.
  1. Tum tu mi igitur erus es.
E.
  1. Immo benevolens.
  2. vin te faciam fortunatum?
Heg.
  1. Malim quam miserum quidem.
E.
  1. Cedo manum.
H.
  1. Em manum.
E.
  1. Di te omnes adiuvant.
H.
  1. Nil sentio.
Erg.
  1. Non enim es in senticeto, eo non sentis. sed iube
  2. vasa tibi pura apparari ád rem divinam cito,
  3. atque agnum afferri proprium pinguem.
Heg.
  1. Cur?
Erg.
  1. Vt sacrufices.
H.
  1. Cui deorum?
E.
  1. Mi hercle, nam égo nunc tibi sum summus Iuppiter,
  2. idem ego sum Salus, Fortuna, Lux, Laetitia, Gaudium.
  3. proin tu deum hunc saturitate facias tranquillum tibi.
Heg.
  1. Esurire mihi videre.