Captivi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Ignem ingentem fieri.
- Ignem ingentem?
- Ita dico, magnus ut sit.
- Quid? me, volturi,
- tuan causa aedis incensurum censes?
- Noli irascier.
- iuben an non iubes astitui aúlas, patinas elui,
- † laridum atque epulas foveri foculis ferventibus?
- alium pisces praestinatum abire?
- Hic vigilans somniat.
- Alium porcinam atque agninam et pullos gallinaceos?
- Scis bene esse, si sit unde.
- † Pernam atque ophthalmiam,
- horaeum, scombrum et trygonum et cetum, et mollem caseum?
- Nominandi istorum tibi erit magis quam edundi copia
- hic apud me, Ergasile.
- Mean me causa hoc censes dicere?
- Nec nihil hodie nec multo plus tu hic edes, ne frustra sis.
- proin tu tui cottidiani victi ventrem ad me afferas.
- Quin ita faciam, ut tute cupias facere sumptum, etsi ego vetem.