Captivi

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Ardent oculi: fit opus, Hegio;
  2. viden tu illi maculari corpus totum maculis luridis?
  3. atra bilis agitat hominem.
Arist.
  1. At pol te, si hic sapiat senex,
  2. pix atra agitet apud carnificem tuoque capiti inluceat.
Tynd.
  1. Iam deliramenta loquitur, laruae stimulant virum.
  2. hercle qui, si hunc comprehendi iusseris, sapias magis.
Arist.
  1. Crucior, lapidem non habere mé, ut illi mastigiae
  2. cerebrum excutiam, qui me insanum verbis concinnat suis.
Tynd.
  1. Audin lapidem quaeritare?
Arist.
  1. Solus te solum volo,
  2. Hegio.
Heg.
  1. Istinc loquere, si quid vis, procul. tamen audiam.
Tynd.
  1. Namque edepol si adbites propius, os denasabit tibi
  2. mordicus.
Arist.
  1. Neque pol me insanum, Hégio, esse creduis
  2. neque fuisse umquam, neque esse morbum quem istic autumat.
  3. verum si quid metuis a me, iube me vinciri: volo,
  4. dum istic itidem vinciatur.
Tynd.
  1. Immo enim vero, Hegio,