Captivi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Quid est?
- ut scelestus, Hegio, nunc iste te ludos facit.
- nám is est servos ipse, neque praeter se umquam ei servos fuit.
- Quia tute ipse eges in patria nec tibi qui vivas domist,
- omnis inveniri similis tui vis; non mirum facis:
- est miserorum, ut malevolentes sint atque invideant bonis.
- Hegio, vide sis, ne quid tu huic temere insistas credere.
- atque, ut perspicio, profecto iam áliquid pugnae edidit.
- filium tuom quód redimere se ait, id ne utiquam mihi placet.
- Scio te id nolle fieri; efficiam tamen ego id, si di adiuvant.
- illum restituam huic, hic autem in Alidem me meo patri.
- propterea ad patrem hinc amisi Tyndarum.
- Quin tute is es:
- neque praeter te in Alide ullus servos istoc nominest.
- Pergin servom me exprobrare esse, id quod vi hostili optigit?
- Enim iam nequeo contineri.
- Heus, audin quid ait? quin fugis?
- iam illic hic nos insectabit lapidibus, nisi illunc iubes
- comprehendi.
- Crucior.