Captivi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- et suom erum faciet libertatis compotem,
- eodemque pacto fratrem servabit suom
- reducemque faciet liberum in patriam ad patrem,
- imprudens: itidem ut saepe iam in multis locis
- plus insciens quis fecit quam prudens boni.
- sed inscientes sua sibi fallacia
- ita compararunt et confinxerunt dolum
- itaque hi commenti, de sua sententia
- ut in sérvitute hic ad suom maneat patrem:
- ita nunc ignorans suo sibi servit patri;
- homunculi quanti sunt, quom recogito!
- haec res agetur nobis, vobis fabula.
- sed etiam est, paucis vos quod monitos voluerim.
- profecto expediet fabulae huic operam dare.
- non pertractate facta est neque item ut ceterae:
- neque spurcidici insunt versus, immemorabiles;
- hic neque periurus leno est nec meretrix mala
- neque miles gloriosus; ne vereamini,
- quia bellum Aetolis esse dixi cum Aleis:
- foris íllic extra scaenam fient proelia.