Captivi
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- hic nunc domi sérvit suo patri, nec scit pater;
- enim véro di nos quasi pilas homines habent.
- rationem habetis, quo modo unum amiserit.
- postquam belligerant Aetoli cum Aleis,
- ut fit in bello, capitur alter filius:
- medicus Menarchus emit ibidem in Alide.
- coepit captivos commercari hic Aleos,
- si quem reperire possit qui mutet suom,
- illum captivom: hunc suom esse nescit, qui domist.
- et quoniam heri indaudivit, de summo loco
- summoque genere captum esse equitem Aleum,
- nil pretio parsit, filio dum parceret:
- reconciliare ut facilius posset domum,
- emít hosce e praeda ambos de quaestoribus.
- hisce autem inter sese hunc confinxerunt dolum,
- quo pacto hic servos suom erum hinc amittat domum.
- itaque inter se commutant vestem et nomina;
- illic vocatur Philocrates, hic Tyndarus:
- huius íllic, hic illius hodie fert imaginem.
- et hic hódie expediet hanc docte fallaciam,