Bacchides

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Nihil est quod malim.
Chrys.
  1. Atque ut tibi mala multa ingeram?
Cleom.
  1. Tuo arbitratu.
Nic.
  1. Vt subblanditur carnufex.
Chrys.
  1. Pater hic Mnesilochi est; sequere, is promittet tibi.
  2. tu aurum rogato; ceterum verbum sat est.
Nic.
  1. Quid fít?
Chrys.
  1. Ducentis Phílippis rem pepigi.
Nic.
  1. Ah, salus
  2. mea, servavisti me. quam mox dico dabo?
Chrys.
  1. Roga hunc tu, tu promitte huic.
Nic.
  1. Promitto, roga.
Cleom.
  1. Ducentos nummos aureos Philippós probos
  2. dabin?
Chrys.
  1. Dabuntur inque. responde.
Nic.
  1. Dabo.
Chrys.
  1. Quid nunc, impure? numquid debetur tibi?
  2. quid illí ? quid illum morte territas?
  3. et ego te et ille mactámus infortunio.
  4. si tibi est machaera, at nobis veruinast domi: