Bacchides

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Nihil est lucri quod me hodie facere mavelim,
  2. quam illum cubantem cum illa opprimere, ambo ut necem.
Chrys.
  1. Audin quae loquitur? quin tu me exsolvi iubes?
Nic.
  1. Exsolvite istum. perii, pertimui miser.
Cleom.
  1. Tum illam, quae corpus publicat volgo suom,
  2. faxo se haud dicat nactam quem derideat.
Chrys.
  1. Pacisci cum illo paulula pecunia
  2. potes.
Nic.
  1. Pacisce ergo, obsecro, quid tibi lubet,
  2. dum ne manifesto hominem opprimat neve enicet.
Cleom.
  1. Nunc nisi ducenti Philippi redduntur mihi,
  2. iam illorum ego animam amborum exsorbebo oppido.
Nic.
  1. Em illuc pacisce, si potes; perge obsecro,
  2. pacisce quid vis.
Chrys.
  1. Ibo et faciam sedulo.
  2. quid clamas?
Cleom.
  1. Vbi erus tuos est?
Chrys.
  1. Nusquam. nescio.
  2. vis tibi ducentos nummos iam promittier,
  3. ut ne clamorem hic facias neu convicium?