Bacchides

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Périi.
Pi.
  1. Di mélius faciant.
Mn.
  1. Périi.
Pi.
  1. Non táces, insipiens?
Mn.
  1. Táceam?
Pi.
  1. Sanús satis non es.
Mn.
  1. Périi.
  2. múlta mala mi in péctore nunc ácria atque acérba eveniunt.
  3. criminin me habuisse fídem? immérito tibi íratus fui.
Pi.
  1. Heia, bonum habe ánimum.
Mn.
  1. Vnde habeam? mortuos pluris pretist
  2. quam égo sum.
Pi.
  1. Militis parasitus venerat modo aurum petere hinc,
  2. eum ego meis dictis malis his foribus atque hac platea abegi;
  3. reppuli, reieci hominem.
Mn.
  1. Quid mi id prodest? quom ipse veniet,
  2. quid faciam? nil habeo miser. ille quidem hanc abducet, scio.
Pi.
  1. Si mihi sit, nón pollicear.
Mn.
  1. Scio, dares, novi tuom.
  2. sed nisi ames, non habeam tibi fidem tantam; eó quod amas tamen