Bacchides

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. neque nummus ullust qui reddatur militi.
  2. sed huc concedam, nam concrepuerunt fores.
  3. Mnesilochus eccum maestus progreditur foras.
Mnesilochvs
  1. Pétulans, protervo íracundo ánimo, indomito incógitato,
  2. sine modo et modestia sum, sine bono iure atque honore,
  3. incredibilis imposque animi, ínamabilis inlepidus vivo,
  4. malevolente ingenio natus. postremo id mi est quod volo
  5. ego esse áliis. credibile hóc est?
  6. nequiór nemost neque indígnior quoi
  7. di béne faciant neque quém quisquam
  8. homo aút amet aut ádeat.
  9. inimícos quam amícos aequómst med habére,
  10. malós quam bonós par magís me iuváre.
  11. ómnibus probris, quae ímprobis viris
  12. dígna sunt, dígnior núllus est homo;
  13. quí patri réddidi omne aúrum amans, mihi
  14. quód fuit praé manu. súmne ego homo miser?
  15. pérdidi mé simulque óperam Chrysali.
Pi.
  1. Consólandus hic mist, íbo ad eum.
  2. Mnesíloche, quid fit?