Bacchides

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. si illi sunt virgae ruri, at mihi tergum domist.
  2. nunc ibo, erili filio hanc fabricam dabo
  3. super auro amicaque eius inventa Bacchide.—
Lydvs
  1. Pándite atque aperíte propere iánuam hanc Orci, óbsecro.
  2. nam équidem haud aliter esse duco, quippe quo nemo advenit,
  3. nisi quem spes reliquere omnes, esse ut frugi possiet.
  4. Bacchides non Bacchides, sed bacchae sunt acerrumae.
  5. apage istas a me sorores, quae hominum sorbent sanguinem.
  6. omnis ad perniciem instructa domus opime atque opipare—
  7. quaé ut aspexi, me continuo contuli protinam in pedes.
  8. egone ut haec conclusa gestem clanculum? ut celem patrem,
  9. Pistoclere, tua flagitia aut damna aut desidiabula?
  10. quibus patrem et me teque amicosque omnes affectas tuos
  11. ad probrum, damnum, flagitium appellere una et perdere.
  12. neque mei neque te tui intus puditumst factis quae facis,
  13. quibus tuom patrem meque una, amicos, adfinis tuos
  14. tua infámia fecisti gerulifigulos flagiti.
  15. nunc prius quám malum istoc addis, certumst iam dicam patri
  16. de me hanc culpam demolibor iam et seni faciam palam,
  17. ut eum éx lutulento caeno propere hinc eliciat foras.—