Bacchides

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. ita bellus hospes fecit Archidemides.
  2. ubi nunc est ergo meus Mnesilochus filius?
Chrys.
  1. Deos átque amicos iit salutatum ad forum.
Nic.
  1. At ego hinc ad illum, ut convenam quantum potest.—
Chrys.
  1. Ille est oneratus recte et plus iusto vehit.
  2. exorsa haec tela non male omnino mihi est:
  3. ut amantem erilem copem facerem filium,
  4. ita feci, ut auri quantum vellet sumeret,
  5. quantum autem lubeat reddere ut reddat patri.
  6. senex in Ephesum íbit aurum arcessere,
  7. hic nostra agetur aetas in malacum modum,
  8. siquidem híc relinquet neque secum abducet senex
  9. med et Mnesilochum. quas ego hic turbas dabo!
  10. sed quid futurumst, cum hoc senex resciverit,
  11. cum se excucurrisse illuc frustra sciverit
  12. nosque aurum abusos? quid mihi fiet postea?
  13. credo hercle adveniens nomen mutabit mihi
  14. facietque extemplo Crucisalum me ex Chrysalo.
  15. aufugero hercle, si magis usus venerit.
  16. si ero reprehensus, macto ego illum infortunio: