Bacchides

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. duxi, hábui scortum, pótavi, dedi, donavi, sed enim íd raro.
  2. ego dáre me meo gnato ínstitui, ut animo óbsequium sumére possit;
  3. aequom ésse puto, sed nimis nolo desídiae ei dare lúdum.
  4. nunc Mnésilochum, quod mándavi,
  5. viso écquid eum ad virtútem aut ad
  6. frugem ópera sua compúlerit, sic