Bacchides
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- nunc hanc praedam omnem iam ad quaestorem deferam.—
- Quam mágis in pectore meó foveo quas méus filius turbás turbet,
- quam se ád vitam et quos ád mores praecípitem inscitus capéssat,
- magis cúrae est magisque adfórmido, ne is péreat neu corrúmpatur.
- scio, fúi ego illa aetate ét feci illa omnía, sed more modésto;
- neque plácitant mores quíbus video volgo ín gnatos essé parentes: