Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- abi intro, occlude ianuam. iam ego hic ero.
- cave quémquam alienum in aedis intro miseris.
- quod quispiam ignem quaerat, extingui volo,
- ne causae quid sit quod te quisquam quaeritet.
- nam si ignis vivet, tu extinguere extempulo.
- tum aquam aufugisse dicito, si quis petet.
- cultrum, securim, pistillum, mortarium,
- quae utenda vasa semper vicini rogant,
- fures venisse atque abstulisse dicito.
- profecto in aedis meas me absente neminem