Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. in faba se repperisse.
Lyc.
  1. Iamne autem, ut soles? deludis.
S.
  1. Ere, mane, eloquar iam, ausculta.
L.
  1. Age ergo loquere.
S.
  1. Repperi hodie,
  2. ere, divitias nimias.
L.
  1. Vbinam?
S.
  1. Quadrilibrem, inquam, aulam auri plenam.
Lyc.
  1. Quod ego facinus audio ex te? Euclioni hic seni subripuit.
  2. ubi id est aurum?
Strob.
  1. In arca apud me. nunc volo me emitti manu.
Lyc.
  1. Égone te emittám manu,
  2. scélerum cumulatissume?
Strob.
  1. Abi, ere, scio quam rem geras.
  2. lépide hercle animum tuom temptavi. iám ut eriperes apparabas:
  3. quid faceres, si repperissem?
Lyc.
  1. Non potes probasse nugas.
  2. i, redde aurum.