Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- meum factum ex gnatae pedisequa nutrice anu: ea rem novit.
- Di ímmortales, quíbus et quantis mé donatis gaúdiis.
- quadrilibrem aulam aúro onustam hábeo. quis me est ditior?
- quis me Athenis nunc magis quisquam est homo cui di sint propitii?
- Certo enim ego vocem hic loquentis modo mi audire visus sum.
- Hem,
- érumne ego aspició meum?
- Videón ego hunc servóm meum?
- Ipsus est.
- Haud alius est.
- Congrediar.
- Contollam gradum.
- credo ego illum, út iussi, eámpse anum adiisse, huius nutrícem virginis.
- Quin ego illi me invenisse dico hanc praedam atque eloquar,
- igitur orabo ut manu me emittat. ibo atque eloquar.
- repperi—
- Quid repperisti?
- Non quod pueri clamitant