Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. haec própemodum iam esse ín vado salútis res vidétur.
  2. nunc servom esse ubi dicam meum Strobilum non reperio;
  3. nisi etiam hic opperiar tamen paulisper; postea intro
  4. hunc subsequar. nunc interim spatium ei dabo exquirendi
  5. meum factum ex gnatae pedisequa nutrice anu: ea rem novit.
Strobilvs
  1. Di ímmortales, quíbus et quantis mé donatis gaúdiis.
  2. quadrilibrem aulam aúro onustam hábeo. quis me est ditior?
  3. quis me Athenis nunc magis quisquam est homo cui di sint propitii?
L.
  1. Certo enim ego vocem hic loquentis modo mi audire visus sum.
S.
  1. Hem,
  2. érumne ego aspició meum?
L.
  1. Videón ego hunc servóm meum?
S.
  1. Ipsus est.
L.
  1. Haud alius est.
S.
  1. Congrediar.
L.
  1. Contollam gradum.
  2. credo ego illum, út iussi, eámpse anum adiisse, huius nutrícem virginis.
Strob.
  1. Quin ego illi me invenisse dico hanc praedam atque eloquar,
  2. igitur orabo ut manu me emittat. ibo atque eloquar.
  3. repperi—