Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- Bono animo es, bene dice. nunc quae res tibi et gnatae tuae
- bene feliciterque vortat—ita di faxint, inquito.
- Ita di faciant.
- Et mihi ita di faciant. audi nunciam.
- qui homo culpam admisit in se, nullust tam parvi preti,
- quom pudeat, quin purget sese. nunc te obtestor, Euclio,
- ut si quid ego erga te imprudens peccavi aut gnatam tuam,
- ut mi ignoscas eamque uxorem mihi des, ut leges iubent.
- ego me iniuriam fecisse filiae fateor tuae,
- Cereris vigiliis, per vinum atque impulsu adulescentiae.
- Ei mihi, quód ego facinus ex te aúdio?
- Cur eiulas,
- quém ego avom feci iam ut esses filiai nuptiis?
- nam tua gnata peperit, decumo mense post: numerum cape;
- ea re repudium remisit avonculus causa mea.
- i intro, exquaere, sitne ita ut ego praedico.
- Perii oppido,
- ita mihi ad malum malae res plurimae se adglutinant.
- ibo intro, ut quid huius verum sit sciam.—
- Iam te sequor.