Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. postquam perspexi salva esse intus omnia.
  2. redi núnciam intro atque intus serva.
Staph.
  1. Quippini?
  2. ego intus servem? an ne quis aedes auferat?
  3. nam hic apud nos nihil est aliud quaesti furibus,
  4. ita inaniis sunt oppletae atque araneis.
Evcl.
  1. Mirum quin tua me causa faciat Iuppiter
  2. Philippum regem aut Dareum, trivenefica.
  3. araneas mihi ego illas servari volo.
  4. pauper sum; fateor, patior; quod di dant fero.
  5. abi intro, occlude ianuam. iam ego hic ero.
  6. cave quémquam alienum in aedis intro miseris.
  7. quod quispiam ignem quaerat, extingui volo,
  8. ne causae quid sit quod te quisquam quaeritet.
  9. nam si ignis vivet, tu extinguere extempulo.
  10. tum aquam aufugisse dicito, si quis petet.
  11. cultrum, securim, pistillum, mortarium,
  12. quae utenda vasa semper vicini rogant,
  13. fures venisse atque abstulisse dicito.
  14. profecto in aedis meas me absente neminem