Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. scelestiorem me hac anu certo scio
  2. vidisse numquam, nimisque ego hanc metuo male,
  3. ne mi ex insidiis verba imprudenti duit
  4. neu persentiscat aurum ubi est absconditum,
  5. quae in occipitio quoque habet oculos pessima.
  6. nunc ibo ut visam sitne ita aurum ut condidi,
  7. quod me sollicitat plurimis miserum modis.—
Staph.
  1. Noenum mecastor quid ego ero dicam meo
  2. malae rei evenisse quamve insaniam,
  3. queo comminisci; íta me miseram ad hunc modum
  4. decies die uno saepe extrudit aedibus.
  5. nescio pol quae illunc hominem intemperiae tenent:
  6. pervigilat noctes totas, tum autem interdius
  7. quasi claudus sutor domi sedet totos dies.
  8. neque iam quo pacto celem erilis filiae
  9. probrum, propinqua partitudo cui appetit,
  10. queo comminisci; neque quicquam meliust mihi,
  11. ut opinor, quam ex me ut unam faciam litteram
  12. longam, meum laqueo collum quando obstrinxero.
Evcl.
  1. Nunc defaecato demum animo egredior domo,