Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Nisi quidem tu mihi quid quaeras dixeris.
Evcl.
  1. Aulam auri, inquam, te reposco, quam tu mihi
  2. te abstulisse.
Lyc.
  1. Neque edepol ego dixi neque feci.
Evcl.
  1. Negas?
Lyc.
  1. Pernego immo. nam neque ego aurum neque istaec aula quae siet
  2. scio nec novi.
Evcl.
  1. Illam, ex Silvani luco quam abstuleras, cedo.
  2. i, refer. dimidiam tecum potius partem dividam.
  3. tam etsi fur mihi es, molestus non ero. i vero, refer.
Lyc.
  1. Sanus tu non es qui furem me voces. ego te, Euclio,
  2. dé alia re rescivisse censui, quod ad me attinet;
  3. † magna est res quam ego tecum otiose, si otium est, cupio loqui.
Evcl.
  1. Dic bona fide: tu id aurum non surripuisti?
Lyc.
  1. Bona.
E.
  1. Neque eum scis qui abstulerit?
L.
  1. Istuc quoque bona.
E.
  1. Atque id si scies
  2. qui abstulerit, mihi indicabis?
Lyc.
  1. Faciam.