Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. nam si istuc ius est ut tu istuc excusare possies,
  2. luci claro deripiamus aurum matronis palam,
  3. post id si prehensi simus, excusemus ebrios
  4. nos fecisse amoris causa. nimis vilest vinum atque amor,
  5. si ebrio atque amanti impune facere quod lubeat licet.
Lyc.
  1. Quin tibi ultro supplicatum venio ob stultitiam meam.
Evcl.
  1. Non mi homines placent qui quando male fecerunt purigant.
  2. tu illam scibas non tuam esse: non attactam oportuit.
Lyc.
  1. Ergo quia sum tangere ausus, haud causificor quin eam
  2. ego habeam potissimum.
Evcl.
  1. Tun habeas me invito meam?
Lyc.
  1. Haud te invito postulo; sed meam esse oportere arbitror.
  2. quin tu iam invenies, inquam, meam illam esse oportere, Euclio.
Evcl.
  1. Iam quidem hercle te ad praetorem rapiam et tibi scribam dicam,
  2. nisi refers.
Lyc.
  1. Quid tibi ego referam?
Evcl.
  1. Quod surripuisti meum.
Lyc.
  1. Surripui ego tuom? unde? aut quid id est?
E.
  1. Ita te amabit Iuppiter,
  2. ut tu nescis.