Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. oro óbtestor, sitís et hominem demónstretis, quis eam ábstulerit.
  2. quid est? quíd ridetis? nóvi omnes, scio fúres esse hic cómplures,
  3. qui véstitu et creta óccultant sese átque sedent quasi sínt frugi.
  4. quid aís tu? tibi credére certum est, nam essé bonum ex voltu cógnosco.
  5. hem, némo habet horum? occídisti. dic ígitur, quis habet? néscis?
  6. heu mé miserum, miseré perii,male pérditus, pessime ornatus eo:
  7. tantúm gemiti et mali maéstitiaequehic diés mi optulít, famem et paúperiem.
  8. perditíssimus ego sum omnium ín terra;nam quid mi ópust vita, qui tántum auri
  9. perdidí, quod concustódivisedúlo? egomet me défraudavi
  10. animúmque meum geniúmque meum;nunc eó alii laetíficantur
  11. meo málo et damno. pati néqueo.
Lyconides
  1. Quínam homo hic ante aédis nostras éiulans conquéritur maerens?
  2. átque hic quidem Euclio ést, ut opinor. óppido ego interií: palamst res,
  3. scit peperisse iam, ut ego opinor, filiam suam. nunc mi incertumst
  4. abeam an maneam, an adeam an fugiam. quid agam édepol nescio.
Evcl.
  1. Quís homo hic loquitur?
Lyc.
  1. Égo sum miser.
Evcl.
  1. Immo égo sum, et misere pérditus,
  2. cui tanta mala maestitudoque optigit.
Lyc.
  1. Animo bono es.