Aulularia

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.

  1. Euge, euge, di me salvom et servatum volunt.
  2. iam ego illúc praecurram atque inscendam aliquam in arborem
  3. indeque óbservabo, aúrum ubi abstrudat senex.
  4. quamquam hic manere mé erus sese iusserat;
  5. certum est, malam rem potius quaeram cum lucro.—
Lyconides
  1. Dixi tibi, mater, iuxta rem mecum tenes,
  2. super Euclionis filia. nunc te obsecro
  3. resecroque, mater, quod dudum obsecraveram:
  4. fac mentionem cum avonculo, mater mea.
Evnomia
  1. Scis tute facta velle me quae tu velis,
  2. et istúc confido a fratre me impetrassere;
  3. et causa iusta est, siquidem ita est ut praedicas,
  4. te eam cómpressisse vinulentum virginem.
Lyc.
  1. Egone ut te advorsum mentiar, mater mea?
Phaedrivm
  1. Perii, mea nutrix. obsecro te, uterum dolet.
  2. Iuno Lucina, tuam fidem!
Lyc.
  1. Em, mater mea,
  2. tibi rem potiorem verbo: clamat, parturit.
Evn.
  1. Ei hac intro mecum, gnate mi, ad fratrem meum,
  2. ut istúc quod me oras impetratum ab eo auferam.—