Aulularia
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 1. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1895.
- scelestiorem me hac anu certo scio
- vidisse numquam, nimisque ego hanc metuo male,
- ne mi ex insidiis verba imprudenti duit
- neu persentiscat aurum ubi est absconditum,
- quae in occipitio quoque habet oculos pessima.
- nunc ibo ut visam sitne ita aurum ut condidi,
- quod me sollicitat plurimis miserum modis.—
- Noenum mecastor quid ego ero dicam meo
- malae rei evenisse quamve insaniam,
- queo comminisci; íta me miseram ad hunc modum